- REGLATIONIS Jus
- REGLATIONIS Jushaud minima olim Consularis potestatis,apud Romanos, pars fuit; cum sine relatione SC. fieri non posset, ius autem referendi, praeter cum ex Consulib. cuius fasces erant, nemo haberet: licet Consulibus absentibus vel praevaricantibus ac mustantibus, referrent alii e principibus amplissimi Ordinis, puta Consules designati, aut Praetorum (qui ius hoc non utendo amisêre, donec ab Augusto in eius possessionem restituerentur, an. Urb. Cond. 745. postmodum vero denuo eius iacturâ factâ) vel Tribunorum aliquis. Post sublatam libertatem, ius quidem hoc Consulibus ademptum non est, tamen et potestatis Imperatoriae pars esse coepit, a quo Augusto primo hic honor decretus est An. Urb. Cond. 731. ut, assumptâ in perpetuum Tribunitiâ potestate, liceret ei, quôque Senatu, unam de quacumque re vellet relationem facêre, quamvis Consul non esset, Dio, l. 53. Exin, ampliatô Principum honore, inventa sunt ad similitudinem huius decreti, secundae, tertiae, quartae, quintae velationis iura, h. e. ut quôque Senatu possent de duabus etc. rebus, quas vel lent cumque, etiam non Consules, referre, ut de eo sententiae dicerentur. Exempla apud Capitolin. in Pertinare, qui quartae relationis; in Marco, cui quintae relationis ius, uti et Alexandro Seu. apud Lamprid. una cum nomine Augusti et Patris Patriae, iure item Proconsulari et Tribunitia potestate, collatum etc. Vide Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 20. uti de Relationibus historicis, supra in Chronica et Historia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.